{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 1.167","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.167","ref":"1.167","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.167","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.167.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":157,"text":"Quod dicit Iacob Sicimam se praecipuam dare filio suo Ioseph et addit, quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum ualeat ad litteram conuenire. emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit iure uictoriae bellicae. an quia Salem ciuitatem Sicimorum filii eius expugnauerunt et iure belli potuit eius fieri, ut iustum bellum cum eis gestum uideatur, qui tantam priores iniuriam fecerunt in eius filia contaminanda? cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetrauerunt, hoc est maioribus filiis suis? deinde si modo ex illa uictoria glorians dat eam terram filio suo Ioseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemorauit in factis eorum? procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum, quia et Ioseph quadam praecipua significatione Christum praefigurauit et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Iacob, ut Christus intellegatur possessurus gentes dis patrum suorum renuntiantes et credentes in eum.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.166","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.166"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.168","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.168"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}