{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 1.59","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.59","ref":"1.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.59.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":214,"text":"Et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. numquid Abraham propter angelum non pepercit filio suo et non propter deum? aut ergo angeli nomine dominus Christus significatus est, qui sine dubio deus est et manifeste a propheta dictus \"magni consilii angelus\", aut quod deus erat in angelo et ex persona dei angelus loquebatur, sicut in prophetis etiam- solet. nam in consequentibus hoc magis uidetur adparere ubi legitur: et uocauit angelus domini Abraham iterum de caelo dicens: per me ipsum iuraui, dicit dominus. non facile enim inuenitur dominus Christus patrem dominum dicere tamquam suum dominum illo praesertim tempore, antequam sumeret carnem. nam secundum id, quod formam serui accepit, non incongruenter hoc dici uidetur. nam secundum huius rei futurae prophetiam illud est in psalmo: dominus dixit ad me: filius meus es tu. nam neque in ipso euangelio facile inuenimus a Christo deum patrem dominum appellatum, quod dominus eius esset; quamuis deum inueniamus illo loco, ubi ait: uado ad patrem meum et patrem uestrum, deum meum et deum uestrum. quod autem scriptum est: dixit dominus domino meo, ad ipsum qui loquebatur refertur, id est: dixit dominus domino meo, pater scilicet filio, et \"pluit dominus a domino\" qui scribebat dixit, ut dominus eius a domino eius, id est dominus noster a domino nostro pluisse intellegatur, filius a patre.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.58","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.58"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.60","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.60"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}