{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 1.75","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 1.75","ref":"1.75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.75.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":247,"text":"In eo quod scriptum est: facta est autem fames super terram praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham; abiit autem Isaac ad Abimelech regem Phylistinorum in Gerara, quaeritur hoc quando sit factum: utrum posteaquam Esau uendidit primogenita sua cibo lenticulae — post illam quippe narrationem hoc narrari incipit — an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reuersus sit. cum progressus de filiis eius ad eum locum peruenisset, qui de lenticula commemoratus est. mouet autem — quia ipse inuenitur Abimelech, qui etiam Sarram concupiuerat; ipsius enim paranymphus et princeps militiae, qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur — utrum uel uiuere potuerunt. quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed iam promissus. ponamus ante annum quam nasceretur Isaac illud fuisse factum — deinde Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta; illi autem iuuenes erant quando uendidit Esau primogentia sua - ponamus etiam ipsos circa uiginti annos fuisse, fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum eius circiter octoginta; adulescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupiuit et Abrahae amicus est factus: potuit ergo iam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in illam terram famis necessitate Isaac. non ergo ex hoc cogit ulla necessitas per recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara. sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur et puteos fodisse et de his contendisse et ditatum fuisse pecunia, mirum nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa. ut primum de filiis eius usque ad illum locum de lenticula narratio perueniret.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.74","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.74"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 1.76","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/1.76"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}