{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 2.102","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.102","ref":"2.102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.102.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":239,"text":"Et de electis Israhel non dissonuit nec unus: et adparuerunt in loco dei et manducauerunt et biberunt. quis dubitet illos, quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israhel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo dei. non enim omnium est fides, et nouit dominus qui sunt eius; in magna autem domo sunt alia uasa in honorem, alia in contumeliam. quoniam ergo quos ante praesciuit, et praedestinauit; quos autem praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit, profecto de electis Israhel non dissonuit nec unus. significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud propter quattuor euangelia et totius orbis, qui in quattuor partes diuiditur, promissionem; et septuaginta de senioribus Israhel numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum spiritum sanctum. sapphiro autem significatur uita caelestis, maxime quia dictum est: sicut aspectus firmamenti. firmamentum autem caelum appellari quis nesciat? et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam uel stabilitatem uel eiusdem quaternarii numeri sacramentum figurat quod autem manducant et bibunt in loco dei, suauitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. unde et dominus dicit uenturos multos. — quos utique? nisi electos, praescitos. praedestinatos, uocatos, iustificatos. glorificatos — et recubituros cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis. quod faciat eos recumbere et transiens ministret eis.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.101","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.101"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.103","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.103"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}