{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 2.108","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.108","ref":"2.108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.108.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":157,"text":"Et facies uela capillacia operire super tabernaculum; undecim uela facies ea. quae capillacia uela sunt, id est cilicina, undecim dicuntur esse. in peccatis quippe transgressio est. transgressio uero undenario numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est legem. ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata faciunt septuaginta septem. ubi significauit dominus uniuersam remissionem peccatorum dicens: non solum septies uerum etiam septuagies septies, quot generationes reperiuntur. cum Lucas a baptismo domini enumerans sursum uersus ascendit et peruenit per Adam usque ad deum. ad hoc enim fit significatio peccatorum in his uelis. ut per confessionem exprimantur et per gratiam quae data est ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur: unde dicitur: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. deinde iubet ea uela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. aries autem rubricatus cui non occurrat Christus passione cruentatus? significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur deus peccatis populi sui. ipsis denique superiaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetur uita aeterna uiriditate tamquam uigore perpetuo.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.107","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.107"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.109-111","label":"2.109 to 2.111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.109"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}