{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 2.129.1-13","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.129.1-13","ref":"2.129.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.129.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.129.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.129.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":276,"text":"Et erit Aaron et filiis eius legitimum aeternum a filiis Israhel, cum diceret de pectusculo et brachio uictimarum. more illo ergo \"aeternum\" dixit, quem supra saepe commemorauimus. Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis eius post eum unguere eos in ipsis et consummare manus eorum. septem diebus uestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis eius, qui intrabit in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis. haec uerba multas quaestiones habent. nam primum hic notandum est, quomodo cum \"stolam\" dixerit \"sancti\", postea pluraliter dicit: unguere eos in ipsis, tamquam in stolis. nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret. quamquam ambiguum sit, utrum in ipsis ab eo quod sunt \"ipsa\" genere neutro quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est uestis sacerdotalis: quod magis putandum est ex eo quod in consequentibus dicit: septem diebus uestiet se ea sacerdos qui successerit ei, ea scilicet omnia quae commemorauit, cum uestem sacerdotalem describeret. repetiuit sane quod supra dixerat: consummare manus eorum: unde mihi quid uideretur exposui. quod uero ait: septem diebus uestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus non uestiet? sed illis septem continuis intellegi uoluit, quibus eius sacerdotium quodam modo dedicatur, atque hebdomadis est in eius incoatione festiuitas. successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis, eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum uiuo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. quomodo ergo proprium dicit huius unius esse \"intrare in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis\", cum et illa quae sunt extra uelum, quo uelantur sancta sanctorum, sancta appellentur et tabernaculum testimonii etiam illud uocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.125-128","label":"2.125 to 2.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.125"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.129.14-23","label":"2.129.14 to 2.129.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.129.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.129.14"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}