{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 2.151","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.151","ref":"2.151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.151.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":227,"text":"Et dixit Moyses ad dominum: ecce tu mihi dicis: deduc populum hunc: tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. tu autem mihi dixisti: scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec. quod habet graecus fvwatwc, hoc quidam latini interpretati sunt \"m ani f est e,\" cum scriptura non dixerit cpavspwt. potuit ergo fortasse aptius dici: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, scienter uideam te. quibus uerbis satis ostendit Moyses, quod non ita uidebat deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat uidere, quoniam illae omnes uisiones dei, quae mortalium praebebantur aspectibus et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis adtingeretur auditus, sic exhibebantur adsumpta, sicut deus uolebat, specie qua uolebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur diuina natura, quae inuisibilis ubique tota est et nullo continetur loco. et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis dei et proximi, tota lex pendet, ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet dei, ubi ait: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam in conspectu tuo, in dilectione autem proximi, ubi ait: et ut sciam quia populus tuus est gens haec.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.150","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.150"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.152","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.152"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}