{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 2.177.19","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.177.19","ref":"2.177.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":140,"text":"Ab hoc ergo atrio intrabatur ostium tabernaculi, cum transisses altare et labrum aeneum. intrabatur autem apertis aulaeis, quibus decem, quinque hinc et quinque inde. ex aduerso sibimet constitutis totum ipsum interius tabernaculum cingebatur. quod ostium ingresso occurrebat uelum, quod ad ostium fuerat oppositum, in quinque columnis extentum, extentum illis quattuor coloribus: quod uelum cum faciendum praeciperet. adductorium uocauit, credo quod curreret ducendo et reducendo, cum operiret atque aperiret ingressum. transito isto uelo excipiebat pars tabernaculi media inter hoc uelum et illud alterum interius, quod columnis quattuor fuerat inpositum, ex illis quattuor coloribus factum. et separabat inter sancta quae forinsecus erant et sancta sanctorum interius posita. in hoc itaque medio spatio inter ista duo uela mensa erat aurea, quae habebat panes propositionis in parte aquilonis et contra eam candelabrum aureum septem lucernarum in parte austri. huc usque secundis sacerdotibus licebat intrare.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.177.18","label":"Book 2, Chapter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.18"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.177.20","label":"Book 2, Chapter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.20"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}