{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 2.52-54","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.52-54","ref":"2.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":128,"text":"Quid est quod dixit dominus ad Moysen: quid tu clamas ad me? cum scriptura non dixerit aliquid de Moysei uocibus nec eum orantem commemorauerit? nisi quia intellegi uoluit hoc eum egisse uocis silentio, ut corde clamaret. Et tu leua uirgam tuam et extende manum tuam super mare. haec est illa uirga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi; tunc autem fratris eius fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur. Extendisti dexteram tuam, transuorauit eos terra. terram pro aqua non mirum est positam. tota quippe pars ista extrema uel infima mundi terrae nomine censetur secundum id quod saepe dicitur: deus qui fecit caelum et terram, et in illius psalmi distributione commemoratis caelestibus, laudate, inquit, dominum de terra, et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.51","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.51"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.55","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.55"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}