{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 2.63","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.63","ref":"2.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.63.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":139,"text":"Manna ederunt quoadusque uenirent in partem Phoenices. iam dixerat: quoadusque uenirent ad terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione uidetur quandam proprietatem expressisse dicendo \"in partem Phoenices.\" sed tunc illam terram sic credendum est appellatam; modo enim non hoc uocatur. alia quippe est quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur. quamquam scriptura fortasse potuerit terram Phoenices appellare, ubi palmarum arbores iam esse coeperant post heremi uastitatem, quoniam palma graece sic appellatur. initio enim profectionis suae inuenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant et duodecim fontes: sed postea eos excepit heremi prolixitas, ubi tale aliquid non fuit, quousque uenirent ad loca quae colebantur. uerum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam tunc fuisse terram. multarum enim terrarum et locorum sicut fluminum et urbium nomina certis existentibus causis antiquitate mutata sunt.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.62","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.62"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.64","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.64"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}