{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 2.96","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 2.96","ref":"2.96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.96.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":105,"text":"Notandum est quod iterum populus ita respondet: omnia uerba quae locutus est dominus faciemus et audiemus, cum uideatur ordo postulare, ut diceretur: \"audiemus et faciemus\". sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. nam si audiemus pro eo positum est quod est intellegemus, prius oportet uerbis dei reddere faciendi seruitutem, ut ad intellegentiam earum rerum, quae ipso praecipiente fiunt, merito deuotionis, qua non contemtae, sed factae sunt, ipse perducat. sed uidendum est, utrum iste populus illi filio similis inueniatur qui patri iubenti dixit: ibo in uineam et non iit. gentes enim, quae dominum penitus contemserunt, postea per unius oboedientiam iustificatae, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.95","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.95"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.97","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.97"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}