{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.1","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.1","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":225,"text":"QVAEST. I. Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et accipiet peccatum. hoc est: si non nuntiauerit, accipiet peccatum. quod enim additum est \"et\", locutionis est usitatae in scripturis. uerum iste sensus quia obscurus est, exponendus uidetur. hoc enim uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente iurat aliquis falsum, et scit eum falsum iurare et tacet. tunc autem scit, si ei rei de qua iuratur testis fuit aut uidit aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit aut oculis suis conspexit aut ipse qui iurat illi indicauit; ita enim potuit esse conscius. sed inter timorem huius peccati et timorem proditionis hominum non parua existit plerumque tentatio. possumus enim paratum ad periurium admonendo uel prohibendo a tam graui peccato reuocare; sed si non audierit et coram nobis de re quam nouimus falsum iurauerit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. sed quia non hic expressit cui hoc indicandum est, utrum illi cui iuratur an sacerdoti uel cuipiam qui non solum eum persequi non potest inrogando supplicium sed etiam orare pro illo potest, uidetur mihi quod se homo soluat etiam a peccati uinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro siue ad corrigendum eum siue ad deum pro illo placandum, si et ipse confessionis adhibeat medicinam.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 2.177.23","label":"Book 2, Chapter 177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/2.177.23"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.2","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.2"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}