{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.20.16-32","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.20.16-32","ref":"3.20.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":281,"text":"sic enim graecus dicit \"non curo\" 00 jisXst p-o!. particula ergo quae additur ri.rv, ut dicatur irXr,[i.[xsXeta, praeter significat, ut ajIIXeia, quod uocatur neglegentia, uideatur sonare sine cura, rcXrafIIXeta praeter curam, quod paene tantundem est. hinc et quidam nostri irXr(fi.jIIXs'.av non delictum, sed neglegentiam interpretari maluerunt. in latina autem lingua quid aliud neglegitur nisi quod non legitur, id est non eligitur? unde etiam legem a legendo, id est ab eligendo latini auctores appellatam esse dixerunt. his quodam modo uestigiis colligitur, quod ille delinquit, qui bonum derelinquit et relinquendo a bono cadit, quia neglegit, id est non eligit. peccatum uero unde sit dictum, quod graece cip.cxpttrx dicitur, in neutra lingua mihi interim occurrit. Potest etiam uideri illud esse delictum quod inprudenter, id est ignoranter, illud peccatum, quod ab sciente committitur. huic differentiae uidentur ista testimonia consonare diuina: delicta quis intellegit? et illud: quoniam tu scisti inprudentiam meam; continuo quippe secutus adiunxit: et delicta mea a te non sunt abscondita, uelut alio modo repetens eandem sententiam. nec ab eadem ratione discordat quod paulo ante commemoraui apostoli dictum: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; hinc enim quod praeoccupatum dicit, inprudenter lapsum esse significat. peccatum uero ad scientem pertinere apostolus Iacobus tamquam definiens ait: scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. sed siue illa siue ista siue aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua esset, non scriptura ita loqueretur, ut diceret: quomodo quod pro peccato ita et quod pro delicto, lex una est eorum. Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum nomine delicti et delictum nomine peccati appelletur. neque enim cum dicitur in baptismo fieri remissio peccatorum non fit etiam delictorum;","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.20.1-15","label":"3.20.1 to 3.20.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.1"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.20.33-43","label":"3.20.33 to 3.20.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.20.33"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}