{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.26.17-34","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.26.17-34","ref":"3.26.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.26.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.26.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.26.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":286,"text":"aliud est enim quod in populo habet quisque peccatum suum proprium et possunt habere omnes propria, . aliud quando commune peccatum est, quod uno animo fit et una uoluntate aliquid multitudine comparata committitur. Quod uero sacrificia salutaris uitulum et arietem iubet, haec iubet quae praecipua sunt; uniuersi enim populi causa est. praecipiens autem antea de sacrificiis salutaris undelibet iussit offerri siue masculum siue feminam, dum tamen nonnisi de bubus et de ouibus et capris offerrentur. si autem quaeritur quare duo praecepit, uitulum et arietem, difficile est inuenire; nisi forte uitulum uoluit sacrificium salutaris uniuersi populi, arietem autem pro unoquoque tamquam pro singulis quibusque, quia uidetur etiam superius quasi duo genera salutaris sacrificii praecepisse: unum, quod uelut uniuersorum esset, appellauit sacrificium salutaris, alterum autem ubi dixit: si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui. ubi etiam differentiam reperiebamus, quia in illo, quod appellauit salutaris, non commemorauit adipem pectusculi offerendum domino atque ipsum pectusculum et brachium dextrum danda sacerdoti: sed in illo hoc fieri iussit, quod postea dicit sacrificium salutaris sui: quod forte intellegitur singulorum quorumque priuatum, non publicum uniuersorum. nam et Moyses obtulit sacrificia salutaris nec dictum est ibi \"salutaris sui\"; credo, quoniam pro populo uniuerso obtulit. ubi autem uniuersi, ibi et singuli: non autem ubi singuli, continuo ibi uniuersi. singula enim possunt esse sine uniuerso; uniuersi autem non possunt nisi ex singulis quibusque constare. nam singuli quique congregati uel in summam reputati faciunt uniuersos. Notandum est sane, cum pro populo offeruntur sacrificia, et pro peccato sacrificia iussa esse offerri et holocaustum et sacrificia salutaris; pro sacerdote autem oblatum fuisse pro peccato et holocaustum et consummationis, non autem salutaris. sed consummationis tunc oblatum est. quando sacerdotes sanctificati sunt, ut sacerdotio fungerentur, et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis eius.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.26.1-16","label":"3.26.1 to 3.26.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.26.1"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.26.35-36","label":"3.26.35 to 3.26.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.26.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.26.35"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}