{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.4","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.4","ref":"3.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":120,"text":"Si autem non ualet manus eius quod satis est in ouem, offeret pro peccato suo quod peccauit duos turtures aut duos pullos columbinos domino, unum pro peccato et unum in holocaustoma. certe hic aperit quaestionem, de qua superius cum loqueretur ambigebamus. ideo quippe uidetur dicere: unum pro peccato, alterum in holocaustoma, quoniam non offerebatur sacrificium pro peccato nisi cum holocausto. denique cum prius seorsum de holocaustis loqueretur, commemorauit turturem et non dixit duos; nunc uero ideo duos dicit, quia sacrificium pro peccato sine holocaustomate non offerebatur. quod ergo superius dicebat: et inponet super holocaustoma, non est dubium quod prius holocaustoma, deinde illud superinponebatur; nunc uero de auibus aliter dicit, ut prius offeratur pro peccato una auis, deinde altera in holocaustoma.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.3","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.3"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.5-6","label":"3.5 to 3.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.5"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}