{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.40.1-22","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.40.1-22","ref":"3.40.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":277,"text":"Quid est quod dicit: si masculum pepererit mulier. inmunda erit septem dies: secundum dies secessionis eius inmunda erit. et die octauo circumcidet carnem praeputii eius: et triginta et tres dies sedebit in sanguine suo mundo. omne quod sanctum est non continget et in sanctuarium non introibit? quae differentia est inter septem dies illos, quibus eam dicit inmundam, et triginta tres, quibus in sanguine suo mundo sedebit? si enim iam inmunda non est per triginta tres dies, quare non tangit quod sanctum est? an hoc adhuc interest. quia in sanguine est licet mundo? ut hoc distet, quia cum inmunda est, ubicumque etiam sederit. inmundum facit, cum uero iam in sanguine mundo sedet, tantum quod sanctum est non ei licet tangere et in sanctuarium intrare? hoc est enim, quod ait: secundum dies secessionis purgationis suae, quoniam dicit alio loco inmunditiam feminae, quae menstruis purgatur, septem dierum esse, quanc!o omne super quod sederit inmundum erit. ,,secessionis\" autem dicit, quoniam secedebat aliquantum. ne omnia coinquinaret. cum perageret illos dies. hos dies inmunditiae eius. si feminam pareret, lex duplicabat et quattuordecim faciebat: reliquos autem quibus sedebat in sanguine mundo suo, etiam ipsos duplices iusserat obseruari, id est sexaginta sex. ut omnes essent in partu masculi quadraginta, in feminae octoginta. aliqui autem codices graeci non habent \"in sanguine mundo suo\", sed in sanguine inmundo suo\". Et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius, super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii ad sacerdotem. et offeret eum ante dominum; et exorabit pro ea sacerdos et purgabit eam a fonte sanguinis eius. ista lex eius quae peperit masculum aut feminam.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.39","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.39"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.40.23-38","label":"3.40.23 to 3.40.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.23"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}