{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.40.23-38","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.40.23-38","ref":"3.40.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":391,"text":"si autem non inuenerit manus eius quod satis est in agnum, et accipiet duos turtures aut duos pullos columbinos. unum in holocaustum et unum pro peccato. et exorabit pro ea sacerdos et purgabitur. recte ergo superius non legendum est: offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum *et pullum columbinum aut turturem pro peccato, sicut nonnulli codices habent. sed sicut dictum est: et pullum columbinum aut turturem pro peccato, quandoquidem postea dicit: si non inuenerit manus eius quod satis est ad agnum, et accipiet duos turtures. ubi plus uidetur habere \"et\"; nam ea coniunctione detracta integre sequitur: accipiet duos turtures aut duos pulloscolumbinos, unam auem scilicet in holocaustum, alteram pro peccato. Sed quo peccato? numquid peperisse peccatum est? an hic ostenditur illa propago ex Adam, unde apostolus dicit: ex uno in condemnationem, et quia per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit? et hic satis adparet quemadmodum dictum sit: ego enim in i niquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea in utero me aluit. cur ergo non illud quod natum est purgari dicit scriptura per hoc sacrificium, sed ipsam quae peperit? an ad ipsam quidem, unde illa origo trahebatur, relata purgatio est propter sanguinis fontem? non poterat tamen sine ipsius fetus purgatione fieri, qui ex ipso sanguine exortus est? nam quo pertinet quod superius ait: super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum aut turturem pro peccato, si nihil per hoc sacrificium fiebat pro eis qui nascebantur? Quodsi quisquam ita distinguere conabitur, ut dicat non esse iungendum \"super filio aut super filia offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato\", sed ita potius legendum: et cum adinpleti fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia, id est dies purgationis inpleti fuerint super illo aut super illa, filio scilicet uel filia, ut deinde ab alio sensu sequatur: offeret agnum anniculum sine macula in holocaustum et pullum columbinum pro peccato, id est pro peccato suo, cum completi* fuerint dies purgationis eius super filio aut super filia: quisquis ergo ita distinguendum putauerit, ex euangelio conuincetur, ubi cum tale aliquid nato ex uirgine domino facerent magis propter consuetudinem legis quam propter necessitatem alicuius in eo expiandi purgandique peccati, sic legitur: et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.40.1-22","label":"3.40.1 to 3.40.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.1"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.40.39-43","label":"3.40.39 to 3.40.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.39"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}