{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.40.39-43","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.40.39-43","ref":"3.40.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":136,"text":"non dictum est \"pro matre eius\" sed \"pro eo\", quamuis ea fierent quae hoc loco praecepta sunt de duobus turturibus aut duobus pullis columbinis. sic enim baptizari etiam ipse dignatus est baptismo Iohannis, qui erat baptismus paenitentiae in remissionem peccatorum, quamuis nullum haberet ille peccatum. merito ergo quidam nostri ita interpretati sunt etiam istum in Leuitico locum, ut non dicerent: super filio aut super filia, sed: pro filio aut pro filia. hanc enim uim huius praepositionis esse intellexerunt hoc loco, ubi graecus ait: s<p' Ulti) r) szt \\\\k>7aip{. sane aduertendum est quam pauper dominus nasci uoluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur sed par turturum aut duo pulli columbini, sicut in euangelio legitur: quod scriptura Leuitici tunc iussit offerri, si non habuerit manus offerentis quod satis est in agnum.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.40.23-38","label":"3.40.23 to 3.40.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.40.23"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.41","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.41"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}