{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.57.1-18","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.57.1-18","ref":"3.57.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.57.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.57.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":289,"text":"Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit: anima omnis carnis sanguis eius est? quem totum locum sic explicat: et homo homo filiorum Israhel aut de proselytis qui adpositi sunt in uobis quicumque ederit omnem sanguinem, et statuam faciem meam super animam quae manducat sanguinem et perdam illam de populo suo. anima enim omnis carnis sanguis eius est. et ego dedi illum uobis exorare pro animabus uestris: sanguis enim eius pro anima exorabit. propterea dixi filiis Israhel: omnis anima ex uobis non edet sanguinem, et proselytus qui adpositus est in uobis non edet sanguinem. numquidnam si animam pecoris sanguinem dicimus. etiam anima hominis sanguis putanda est? absit. quomodo ergo non ait: anima omnis carnis pecoris sanguis eius est, sed: anima, inquit, omnis carnis sanguis eius est? in omni utique carne etiam hominis caro deputatur. an quia uitale aliquid est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne uiuitur, qui in omnibus uenis per corporis cuncta diffunditur, ipsam uitam corporis uocauit animam, non uitam quae migrat ex corpore, sed quae morte finitur? qua locutione dicimus istam uitam temporalem esse, non aeternam, mortalem, non inmortalem, cum sit inmortalis animae natura, quae ablata est ab angelis in sinu Abrahae, et cui dicitur: hodie mecum eris in paradiso, et quae in tormentis ardebat inferni. secundum istam ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis uita, dixit apostolus Paulus: non enim facio animam meam pretiosam mihi. ubi se ostendere uoluit et mori paratum pro euangelio. nam secundum significationem, qua anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat, cui tantum meritum conquirebat. sunt et aliae huius modi locutiones. uita itaque ista temporalis maxime sanguine continetur in corpore. sed quid est quod ait: dedi uobis eum ad altare dei, exoret pro anima uestra?","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.56","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.56"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.57.19-39","label":"3.57.19 to 3.57.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.57.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.57.19"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}