{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.63","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.63","ref":"3.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.63.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":120,"text":"Filiam filii eius et filiam filiae eius non accipies. etiam neptem uxoris de filio uel de filia duci prohibuit. uxorem super sororem eius non accipies in zelum. hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis. sed sororem sorori noluit superduci. quod uidetur fecisse Iacob, siue quia nondum fuerat lege prohibitum siue quia subpositae alterius fraude deceptus est et illa magis de placito ueniebat quam posterius accepit; sed iniustum erat priorem dimitti, nc faceret eam moechari. hoc autem quod ait \"in zelum\", utrum ideo positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est, ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur?","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.62","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.62"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.64","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.64"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}