{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 3.66","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 3.66","ref":"3.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":157,"text":"Et a semine tuo non dabis seruire principi. hic non uideo quid intellegatur nisi principi qui pro deo colitur. non enim ait SooXsostv, sed Xatpeikiv in graeco, quod latinus non solet interpretari, nisi ut dicat seruire; plurimum autem distat. nam seruire hominibus sicut serui seruiunt, quod non est Xaxp='kiv sed SooXeustv, scriptura non prohibet; seruire autem secundum id quod est Xatpisusiv non iubetur hominibus nisi uni uero deo, sicut scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. non solum autem hoc uerbo, quod ait Xatpeueiv, satis significat quem principem dicat, id est cui cultus tamquam deo exhibetur, uerum etiam eo quod adiungit: et non profanabis nomen sanctum, siue dei, de cuius populo datur illo modo seruire principi, siue nomen sanctum ipsius populi Israhel. propter quod dicitur: sancti estis, quoniam et ego sanctus sum. oportunissime etiam hic adiungit: ego dominus, hoc utique admonens, quia illi soli debetur Xatpsia, id est ea seruitus, qua seruitur deo.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.65","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.65"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 3.67","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/3.67"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}