{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 4.16.38-52","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.16.38-52","ref":"4.16.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":321,"text":"hanc uidetur dicere uocem domini signum, quod dat de statione et motu nubis, quia et uox loquentis procul dubio signum est uoluntatis. quod ergo ait: et per praeceptum, hoc idem signum puto intellegendum. quamquam posset uox \"et praeceptum domini\" etiam illud accipi, quod \"locutus est\", ut solet, \"ad Moysen\" et \"praecepit hoc fieri\". neque enim scirent illi promouendum esse nube promouente et standum esse nube stante, nisi hoc eis ante praeciperetur. In his autem quae dicta sunt nondum adparuit, utrum per diem tantum ambularetur an etiam per noctem secundum signum quod nubes motu suo dabat. fortassis enim quamuis plures dies in castris manerent nube non promouente, potuit tamen putari nubem non solere ascendere de castris et signum itineris dare nisi per diem. sequitur ergo et dicit: et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, et promouebunt die. hic illa copulatiua coniunctio more scripturae posita est. nam ea detracta plenus est sensus hoc modo: \"et erit cum fuerit nubes a uespera usque mane et ascenderit nubes mane, promouebunt die\". deinde quia et nocte si nubes ascenderet promouebant atque iter nocturnum si illud signum acciperent agebant, adiunxit et ait: uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt. sed locutio est inusitatior; non enim tantum positum est \"et\", sed eo more positum est quo non solet. unde mihi uidetur praeposteratus ordo uerborum, sicut saepe et in latinis locutionibus fieri solet: quod genus antistrophe dicitur. proinde si ita dicatur: \"uel et nocte si ascenderit nubes promouebunt\", aut certe ita: \"si et nocte ascenderit nubes promouebunt\", planissimus sensus est. Adhuc autem occurrebat cogitanti, ut scire uellet utrum, quomodo cognitum est solere illos ad nubis signum diebus et noctibus ambulare uel diebus et noctibus in castris esse, ita etiam solerent per dies tantum manere, etiam quorum noctibus ambularent: quod arbitror scripturam in consequentibus intimasse cum dicit: die uel mense diei abundante nube obumbrante super illud in castris erunt filii Israhel et non promouebunt.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.16.23-37","label":"4.16.23 to 4.16.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.23"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.16.53-60","label":"4.16.53 to 4.16.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.53"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}