{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 4.16.53-60","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.16.53-60","ref":"4.16.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":160,"text":"quia enim dixerat: uel nocte et si ascenderit nubes promouebunt, tamquam restabat, ut diceret: \"die autem, si non ascenderit, non mouebunt\", quando quasi promouere debere uidebantur; sed quia hoc etiam diebus pluribus fieri poterat, ut noctibus ambularent promouente nube et ea manente diebus non ambularent, ideo posuit: die uel mense diei. non dixit \"mense\", ne ibi et noctes eiusdem mensis acciperentur, sed \"mense diei\", id est mense ex ea parte qua dies illi fuit, non ex ea qua nox. die ergo uel mense diei abundante nube obumbrante — id est abundante in obumbrando uel abundantius obumbrante — super illud — illud scilicet tabernaculum — in castris erunt filii Israhel et non promouebunt. postremo repetiit diuina auctoritate factum, cui resisti utique non debebat, adiungens: quoniam per praeceptum domini promouebunt. custodiam domini custodierunt per praeceptum domini in manu Moysi. rediit ad uerbum praeteriti temporis, ut diceret \"custodierunt\". quod uero in fine posuit: in manu Moysi, usitatissima in scripturis locutio est, quia per Moysen haec deus praecipiebat.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.16.38-52","label":"4.16.38 to 4.16.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.16.38"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.17","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.17"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}