{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 4.23","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.23","ref":"4.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":127,"text":"Caleb et Iesus Naue loquentes ad populum Israhel, ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter cetera: uos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis; ne timueritis eos. quod dictum est: cibus nobis sunt, intellegere uoluerunt \"consumemus eos\". quod uero adiunxerunt: abscessit enim tempus ab eis, dominus autem in nobis, satis diligenter non dixerunt. abscessit dominus ab eis — inpii quippe antiquitus fuerunt — sed, quoniam et inpiis occulta dispensatione diuinae prouidentiae datur tempus florendi atque regnandi, abscessit, inquiunt, tempus ab eis, dominus autem in nobis. non dixerunt: abscessit tempus ab eis et nostrum successit, sed: dominus autem in nobis, non tempus. illi enim tempus habuerunt, isti dominum deum temporum creatorem et ordinatorem et quibusque, ut ei placet, distributorem.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.22","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.22"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.24","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.24"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}