{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 4.42","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.42","ref":"4.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.42.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":276,"text":"In itinere filiorum Israhel, quo castra promouebant atque ponebant, inter cetera scriptum est: et inde castra conlocauerunt trans Arnon in Ermou quod exstat a limitibus Amorrhaeorum. est enim Arnon limes Moab inter Moab et inter Amorrhaeum. propterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes Arnon. et torrentes constituit inhabitare Er. in quo libro hoc scriptum sit, non commemorauit neque ullus est in his quos diuinae scripturae canonicos appellamus. de talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas inpietates. sed hic dictum est scriptum in libro, non dictum est in cuius prophetae uel patriarchae sancto libro. neque negandum est fuisse iam libros siue Chaldaeorum, unde egressus est Abraham. siue Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam, siue cuiusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum: qui tamen non ideo sit adsumendus in eas scripturas quibus diuina commendatur auctoritas. sicut nec propheta ille Cretensis, cuius mentionem facit apostolus, nec Graecorum scriptores uel philosophi uel poetae, quos idem ipse apostolus magnum sane aliquid et ueraciter promtum ad Athenienses loquens dixisse confirmat: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus. licet enim diuinae auctoritati unde uoluerit quod uerum inuenerit testimonium sumere; sed non ideo omnia quae ibi scripta sunt accipienda confirmat. cur autem hoc isto commemoratum sit loco, non euidenter adparet; nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum eiusdem loci homines propter magnitudinem \"bellum domini\" esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro: bellum domini Zoob inflammauit, quod uel arserit eodem bello ista ciuitas aut ad pugnandum inflammata sit, hoc est excitata, uel si quid aliud in obscuritate loci huius latet.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.41","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.41"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.43","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.43"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}