{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 4.50","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.50","ref":"4.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.50.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":343,"text":"Et cum uidisset asina angelum dei resistentem in uia et gladium euaginatum in manu eius, et declinauit asina de uia et ibat in campum. campus iste adhuc extra macerias uinearum fuit. et percussit asinam in uirga, ut corrigeret eam in uia. et stetit angelus dei in sulcis uinearum, maceria hinc et maceria hinc. merito quaeritur, si hinc atque inde maceriae in medio ponebant uiam, sicut fieri solet, quomodo ibi stans angelus dicitur stetisse in sulcis uinearum; neque enim in uia inter macerias potuerunt sulci esse uinearum. sed ordo uerborum est: ut corrigeret eam in uia, maceria hinc et maceria hinc. in hac ergo uia corrigere uoluit asinam Balaam, ut inter macerias ambularet. interpositum est autem: et stetit angelus dei in sulcis uinearum, in una scilicet uinearum, quae in medio ponebant uiam. et cum uidisset asina angelum dei, compressit se ad parietem, id est ad maceriam illius utique uineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis uinearum. et compressit pedem Balaam ad parietem; et adiecit adhuc caedere eam. et adposuit angelus dei et abiens substitit in loco angusto — iam non in sulcis uinearum, sed inter ipsas macerias, id est in uia — in quo non fuit declinare dextram nec sinistram. et cum uidisset asina angelum dei, consedit sub Balaam. caesa enim retro non ibat, in parietem non se premebat, quoniam non ab altera parte terrebatur, sed in media uia in angusto angelus erat; restabat ergo ut subsideret. et iratus est Balaam et percutiebat asinam uirga. et aperuit deus os asinae et ait ad Balaam: quid feci tibi, quia percussisti me tertio hoc? et ait Balaam asinae: quia inlusisti mihi. et si haberem gladium in manu mea, iam transfixissem te. nimirum iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur et responderet quasi ad hominem loquens, cum deus utique non asinae animam in naturam rationalem uertisset, sed quod illi placuerat, ex illa sonare fecisset ad illius uesaniam cohibendam, illud fortasse praefigurans, quia stulta mundi electurus erat deus, ut confunderet sapientes pro illo spiritali et uero Israhel, hoc est promissionis filiis.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.49","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.49"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.51","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.51"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}