{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 4.9","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 4.9","ref":"4.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":273,"text":"Vir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis et despiciens despexerit et deliquerit, anima illa adnuntiabit peccatum quod peccauit et restituet delictum caput et quintas eius adiciet super illud et reddet cui deliquit ei. si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum, delictum quod redditur domino sacerdoti erit excepto ariete propitiationis per quem exorabit in illo pro eo. hic ea peccata intellegenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possunt. non enim aliter diceret quomodo restituenda sint, nisi damni pecuniarii fuissent. iubet enim restitui caput et quintas, id est totum illud quidquid est et quintam eius partem excepto ariete, qui fuerat offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. iubet autem illud quod restituitur sacerdotis esse, id est ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. ubi utique intellegitur tunc domino reddendum quod sit sacerdotis, si homo ipse non supersit qui damnum passus est nec proximus eius, quem puto heredem intellegi uoluisse. sed de ipso homine nihil dixit scriptura; uerum tamen cum dicit: \"si non ei fuerit proximus\" sub hac breuitate insinuat tunc quaeri proximum eius, si ipse non fuerit. si autem nec proximus erit, domino restituetur, ne inpunitum remaneat quod admissum est: quod tamen non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis. sic sane uerba scripturae distinguenda sunt: si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat ille delictum ad ipsum; locutionis est enim quod addidit: ad ipsum, aut forte \"ad ipsum\" dixit, quod ad ipsum pertineat, id est ipse possideat. deinde sequitur: delictum quod redditur domino sacerdoti erit; delictum autem dicit, cum redditur ea res quae per delictum ablata est.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.8","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.8"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 4.10","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/4.10"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}