{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 5.11","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.11","ref":"5.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":208,"text":"Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a domino de populo hebraeo: quis dabit esse sic cor eorum in eis, ut timeant me et custodiant mandata mea? an hic iam uult intellegi gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus iustitia dei ex fide non quasi propria uelut ex lege? hoc enim et per prophetam significat dicens: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum: quod propter sensum dictum est, quem caro habet et lapis non habet, uerbo utique translato. hoc ipsum et alibi dicit: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum non secundum testamentum quod disposui ad patres eorum in die qua adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. quoniam hoc testamentum quod disposui ad eos: post dies illos dans leges meas in cor eorum et in mente eorum superscribam eas et iniquitatum eorum et peccatorum eorum non memor ero amplius. hic enim discreuit nouum testamentum a uetere, quod in uetere data est lex in tabulis lapideis, in nouo autem in cordibus, quod fit per gratiam. unde et apostolus dicit: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, et alio loco: idoneos nos, inquit, fecit ministros noui testamenti non litterae, sed spiritus.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 5.10.17-24","label":"5.10.17 to 5.10.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.10.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.10.17"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 5.12","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.12"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}