{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 5.23","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.23","ref":"5.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":307,"text":"Omne primogenitum quod natum fuerit in bubus tuis et in ouibus tuis masculina sanctificabis domino deo tuo. quaerendum utrum quae graece dicuntur rcpwtotoxa nec latine dici nisi primogenita potuerunt, in his tantum intellegenda sunt, quae nascuntur ex matribus; ipsa enim proprie pariuntur potius quam gignuntur. parere quippe est uxtetv, quod est ex femina — unde πρωτότοκον dicitur — gignere autem est τίκτειν, unde proprie latine primogenitus dicitur. ex feminis autem dabantur primitiua, id est quae prima pariebantur, non quae prima gignebantur a uiris, si forte ex uiduis quae iam pepererant gignerentur. non enim aliter essent quae aperirent uuluam, quod proprium uoluit esse lex eorum quae primo nata domino debebantur. si ergo est in his uerbis certa distinctio, non frustra dominus non dicitur a patre μονότοκος, sed μονογενής — id est unigenitus, quod est unicus - a mortuis autem primogenitus quidem latine dicitur, quia non potuit latinum uerbum ita componi secundum loquendi consuetudinem; graece sutem πρωτότοκος dicitur, non πρωτογένης: tamquam pater genuerit aequalem sibi, creatura uero pepererit. nam et quod dicitur: primogenitus omnis creaturae, quae et ibi πρωτότοκος graece legitur, potest ita intellegi secundum nouam creaturam, de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura: ex qua ille primitiuus est, quia primitus ita resurrexit, ut iam non moriatur nec ei mors ultra dominetur, quod nouae creaturae, quae in illo est, futurum in fine promittitur. sed ista distinctio non temere adfirmanda sed in scripturis diligentius perscrutanda est. mouet enim quemadmodum dici potuit in Prouerbiis: primogenite, tibi dico, fili; id est ex cuius persona dictum intellegatur. si enim ex dei patris persona ad Christum dicitur — cui sententiae utrum sequentia consonent uix est adserere — eundem dicit primogenitum quem unigenitum: primogenitum, quia etiam nos filii dei sumus, unigenitum uero, quoniam solus ille de substantia patris et patri aequalis atque coaeternus est. mirum est autem utrum inter parere et gignere euidentissimis documentis sacra scriptura distinguat.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 5.22","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.22"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 5.24","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.24"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}