{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 5.36","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.36","ref":"5.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":120,"text":"Non trades puerum domino suo, qui adpositus est tibi a domino suo: non quod dominus eius eum adposuerit, id est commendauerit — potius enim depositum diceret — sed adpositum dixit a domino suo, id est huic adiunctum. cum ab illo abscessisset; non ergo suscipi, sed reddi potius prohibuit fugitiuos. hoc quidem putari potest, nisi intellegamus genti et populo ista dici, non uni homini. ex alia itaque gente refugientem ad istam gentem, cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo reddi prohibuit: quod etiam alienigena seruauit Amman rex Geth, quando ad eum refugit Dauid a facie domini sui, hoc est regis Saul. apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga: in uobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 5.35","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.35"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 5.37","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.37"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}