{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 5.55.1-15","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 5.55.1-15","ref":"5.55.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.55.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.55.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":301,"text":"Peccauerunt non ei filii uituperabiles. quod est in graeco: τέκνα μωμητά, quidam interpretati sunt, sicut hoc est: filii uituperabiles, quidam: filii commaculati, quidam: filii uitiosi. unde non magna quaestio, immo nulla est. sed illud merito ad quaerendum mouet, si generaliter dictum est: peccauerunt non ei — quoniam qui peccat non deo peccat, id est non deo nocet, sed sibi — quomodo intellegendum sit, quod in psalmo legitur: tibi soli peccauir et in Hieremia: tibi peccauimus, patientia Israhel, domine, et iterum in psalmo: sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et utrum hoc sit peccare deo* quod \"peccare in deum\". unde ait Heli sacerdos: si in deum peccauerit quis orabit pro eo? dicam ergo interim quid mihi in praesentia uideatur. intellegent fortasse aliquid melius, qui melius haec sapiunt, aut etiam nos alio tempore, quantum adiuuerit dominus. \"peccare in deum* est in his peccare quae ad dei cultum pertinent. nam hoc, quod commemoraui, nihil aliud indicat; sic enim peccabant filii Heli, quibus hoc pater eorum dixit. sic existimandum est peccari etiam in homines qui pertinent ad deum; nam hoc deus legitur dixisse ad Abimelech de Sarra: propterea peperci tibi, ne peccares in me. peccare autem domino\" uel potius \"peccasse domino\" — nisi forte alicubi scriptum occurrat quod huic sensui resistat — hi mihi uidentur non inmerito dici, qui piam paenitentiam peccati sui non agunt, ut glorificetur ignoscens dominus. causam quippe reddens Dauid cur dixerit: tibi soli peccaui et malignum coram te feci, subiecit et ait: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas cum iudicaris: siue cum dicit deus: iudicate inter me et uineam meam; siue de domino Iesu Christo intellegatur, qui solus uerissime dicere potuit: uenit enim princeps mundi et in me non habet quidquam — id est quidquam peccati quod morte sit dignum — sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio;","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 5.54","label":"Book 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.54"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 5.55.16-24","label":"5.55.16 to 5.55.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.55.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/5.55.16"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}