{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 6.24","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.24","ref":"6.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":223,"text":"Quod dicit Iesus de sua propinquante morte: ego autem recurro uiam sicut et omnes qui super terram, in ea interpretatione quae est ex hebraeo inuenimus: ingredior uiam. ita ergo accipiendum est quod Septuaginta dixerunt ..recurro., sicut dictum est homini: donec reuertaris in terram unde sumptus es, ut secundum corpus dictum intellegatur. secundum animam uero si uoluerimus ita accipere, quemadmodum in Ecclesiaste positum est: et spiritus reuertetur ad deum qui dedit eum, non arbitror de omnibus posse dici, sed de his qui sic uixerint, ut ad deum redire mereantur tamquam ad auctorem, a quo creati sunt. neque enim hoc et de illis recte intellegi potest, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. iste autem uir sanctus Iesus Naue si non addidisset: sicut et omnes qui sunt super terram, nulla esset quaestio; neque enim aliud de illo crederemus, quam quod eum dignum esse legimus. cum uero additum est: sicut et omnes qui sunt super terram, mirum si hoc, quod latinus interpres \"recurro. posuit, non magis percurro\" uel \"excurro\" dicendum est, si hoc potest dici quod graecus habet azoT(ir/a>. omnes enim percurrunt uel excurrunt huius uitae uiam, cum ad eius finem peruenerint. sed quia hoc uerbum positum est, ubi parentes Rebeccae dicunt ad seruum Abrahae: ecce Rebecca, accipiens recurre; et sit uxor <filii> domini tui, ideo et hic ita hoc uerbum interpretatum est.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.23","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.23"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.25","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.25"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}