{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 6.28","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.28","ref":"6.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":126,"text":"Quid est, quod dixit Iesus. ad populum: non poteritis seruire domino, quia deus sanctus est? an quia illius sanctitati perfecta seruitute quodam modo contemperari humanae fragilitati inpassibile est? quo audito isti non solum eius eligere seruitutem sed etiam de adiutorio eius et misericordia praesumere debuerunt: quam ille intellexit, qui dicit in psalmo: ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. isti autem de se potius praesumere delegerunt, quod deo possent sine ulla offensione seruire, ut iam tunc inciperent. quod de illis expressit apostolus: ignorantes enim dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; ita eis iam lex subintrabat, ut abundaret delictum et postea superabundaret gratia per dominum Christum, qui finis est legis ad iustitiam omni credenti.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.27","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.27"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.29","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.29"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}