{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 6.29","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.29","ref":"6.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":300,"text":"Quid est, quod ait idem Iesus loquens ad populum: et nunc circumauferte deos alienos qui sunt in uobis et dirigite corda uestra ad dominum deum Israhel? non enim credendi sunt adhuc habuisse apud se aliqua gentium simulacra, cum superius eorum oboedientiam praedicauerit: aut uero, si haberent, post tantas legis comminationes illa eos prospera sequerentur, cum sic in eos uindicatum sit, quod unus eorum de anathemate furtum fecerat. denique Iacob dixit hoc eis qui cum illo exierant de Mesopotamia, ubi sic idola colebantur, ut et Rachel paterna furaretur; sed post illam admonitionem Iacob dederunt quae habebant: unde adparuit hoc eis ita dictum esse, quia sciebat eos habere ille qui dixerat. nunc uero post hanc admonitionem Iesu Naue nullus tale aliquid protulit. nec tamen putandum est hoc illum inaniter praecepisse; non enim ait: et nunc auferte deos alienos si qui sunt in uobis, sed omnino tamquam sciens esse, qui sunt, inquit, in uobis. proinde propheta sanctus in cordibus eorum esse cernebat cogitationes de deo alienas a deo et ipsas admonebat auferri. quisquis enim talem cogitat deum, qualis non est deus, alienum deum utique et falsum in cogitatione portat. quis est autem qui sic cogitet deum quemadmodum ille est? ac per hoc relinquitur fidelibus, quamdiu peregrinantur a domino auferre a corde suo inruentia uana phantasmata, quae se cogitantibus ingerunt, uelut talis aut talis sit deus, qualis utique non est et dirigere cor ad illum fideliter, ut, quemadmodum et quantum nobis expedire nouit, ipse se insinuet per spiritum suum, donec absumatur omne mendacium — unde dictum est: omnis homo mendax — et transacta non solum inpia falsitate uerum etiam ipso speculo et aenigmate facie ad faciem cognoscamus, sicut et cogniti sumus, quemadmodum apostolus dicit: uidemus nunc per speculum in aegnimate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.28","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.28"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.30.1-12","label":"6.30.1 to 6.30.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.30.1"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}