{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 6.6","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.6","ref":"6.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":312,"text":"Dixit dominus ad Iesum: fac tibi ipsi cultros de petra acutos uel, sicut habet graecus, de petra acuta et sedens circumcide filios Israhel iterum. in hoc praecepto quaeritur cur dixerit \"iterum\"; non enim unus homo bis circumcidendus erat. sed quia unus populus erat in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est \"iterum\", ut circumcisus iterum circumcideretur non homo, sed populus; nam et sequentia id ostendunt. dicit enim scriptura: et fecit Iesus cultros petrinos sibi ipsi acutos et circumcidit filios Israhel in loco qui uocatur Collis praeputiorum. hoc autem modo circumpurgauit Iesus filios Israhel: qui aliquando fuerant in uia et qui aliquando incircumcisi erant eorum qui exierant ex Aegypto, omnes istos circumcidit Iesus. quadraginta enim et duobus annis conuersatus est Israhel in deserto Mabdaritide [et]. ideo incircumcisi erant illorum plurimi pugnatorum qui exierant de terra Aegypti, qui inoboedientes fuerant mandatis dei, in quibus et definierat dominus eis, ne uiderent illi terram quam iurauerat dominus patribus eorum dare illis, terram fluentem lac et mel. pro his autem substituit filios eorum, quos circumcidit Iesus, eo quod fuissent in itinere incircumcisi. manifestum est ergo non omnes fuisse, sed quosdam. quidam enim de Aegypto exeuntium filii in illo populo incircumcisi erant, quos potuit circumcidere Iesus: illorum scilicet filios, qui genuerunt in deserto et contempserunt eos circumcidere, quod inoboedientes erant legi dei. nulla itaque causa est cur hi qui putant rebaptizandos eos qui habent christiani baptismi sacramentum hoc testimonio legis adiuuari se putent, quia nullus bis numero unus homo est circumcisus, sed populus qui iam fuerat in quibusdam circumcisus, in quibusdam uero adhuc incircumcisus erat. et si aliquo modo id fieri posset, ut bis circumcidi hominem deus iuberet, numquid possunt dicere ideo fuisse praeceptum, quia illi ab Aegyptiis fuerant circumcisi aut ab aliquibus haereticis ab Israhelitarum societate segregatis? cum uero etiam satis adpareat quare sit a deo dictum, nullum hic possunt homines erroris sui patrocinium reperire.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.5","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.5"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.7","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.7"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}