{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 6.9.18-27","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 6.9.18-27","ref":"6.9.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.9.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.9.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.9.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":276,"text":"Nec mouere debet, quod non ipsum tantum sed etiam omnia quae sunt eius deus cremanda igni praedixerit. sic enim ait: igni cremabitur et omnia quaecumque sunt ei. omnia enim quaecumque sunt ei, opera eius possunt intellegi, quae cum illo dixit esse concremanda, non sicut dicit apostolus de quibusdam operibus igne consumptis \"ipse autem saluus erit\", si huius peccatum ita intellegendum est, ut etiam aeterno igne puniatur. filios ergo eius et filias cum pecoribus et omnibus quae habebat populus quidem cum eum puniret, simul lapidibus obruit; non tamen hoc iudicio humano, sed prophetico spiritu fecit Iesus siue ita intellegens \"omnia quae sunt ei\", ut nec filios censeret exceptos lapidationis etiam poenam pro igne ingerens, siue opera eius quae post mortem deus in illo fuerat crematurus non solum per cetera quae illi erant uerum etiam per filios eius significans. Nec ideo sane credendum est eos pro peccato patris, a quo innocentes erant, etiam post mortem supplicio inferni ignis incensos. mors quippe ista quae omnes manet quamuis de primo peccato ueniat, tamen quia ita nati sumus, ut necessario moriendum sit, accelerata quibusdam est utilis. unde legitur de quodam: raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. quo ergo iudicio dei uel misericordia fuerit inrogata siue filiis huius siue illis triginta sex uiris, cum omnes ab eius peccato alieni fuerint, latet apud eum apud quem non est iniquitas. uerum illud in promtu est, quod et populum terribiliter oportebat quaerere quod admissum est et tanto uehementius timuerunt ceteri factum eius imitari, quanto magis humana exhorret infirmitas, et in tam magnum tamque iustum populi odium dari et eis quos ad spem propagandi generis se relicturum putabat peccato suo secum consumtis suis posteris emori.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.9.1-17","label":"6.9.1 to 6.9.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.9.1"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 6.10","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/6.10"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}