{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 7.4","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.4","ref":"7.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":264,"text":"Alia nascitur quaestio de filia Caleb, quod in libro Iesu Naue sic de illa dicitur: et factum est cum ingrederetur ipsa, et consilium habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino et cetera, ubi agrum petit a patre atque concessus est, hic autem, et factum est, inquit, cum ingrederetur ipse, monuit eam Gothoniel, ut peteret a patre suo agrum. sed in eo quod ibi dictum est: cum ingrederetur ipsa, et hic dictum est: cum ingrederetur ipse, nihil contrarium est; simul enim ingrediebantur uiam. quod uero ibi dictum est: consilium habuit cum eo — id est cum uiro suo — dicens: petam patrem meum agrum; et exclamauit de asino, et petit, in eo quod habuit consilium ibi monita est, ut peteret: quorum alterum ibi dictum est, alterum hic. utrumque autem ita diceretur: \"et consilium habuit cum eo dicens: petam patrem meum agrum; ille autem monuit eam. et exclamauit de asino\". porro autem quod ibi agrum refertur petisse nec nomen ipsius agri tacitum est, hic uero, cum agrum petere monita fuerit a uiro suo, non agrum petisse dicitur \"clamans de subiugali\" — quod ibi dictum est \"de asino\" — sed redemtionem aquae — eo quod in terram austri fuisset tradita — subiecitque scriptura: et dedit ei Caleb secundum cor eius redemtionem excelsorum et redemtionem humilium, quid sibi uelit obscurum est; nisi forte ager ipse ideo petebatur, ut haberet de fructibus eius unde aquam redimeret, cuius inopia in illis regionibus erat quo nupta ducebatur. sed \"dedit ei Caleb redemtionem excelsorum et redemtionem humilium\" non uideo quid subaudiamus nisi \"fluentorum\", excelsorum uidelicet in montanis, humilium in campestribus siue in uallibus.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.3","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.3"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.5","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.5"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}