{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 7.47","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.47","ref":"7.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.47.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":266,"text":"Et surrexit post Abimelech, qui saluum faceret Israhel, Thola filius Phua, filius patris fratris eius, uir Issachar. filium patrui eius dixit \"filium patris fratris eius\", cum ordinatius et usitatius atque apertius diceretur: filium fratris patris eius; filius enim erat patrui eius, sicut euidentius in ea interpretatione quae ex hebraeo est inuenitur. non ergo quod dictum est \"p at ri s fratris\" ab eo declinatum est quod est in nominatiuo \"pater fratris\", sed ab eo quod est \"patris frater\"; hoc est enim patruus. nam siue ponatur in nominatiuo: hic pater fratris, siue ponatur: hic patris frater, genetiuum facit \"huius patris fratris\". uerum altera oritur quaestio, quomodo fuerit patruus Abimelech uir Issachar, id est uir de tribu Issachar, cum Abimelech patrem habuerit Gedeon, qui Gedeon de tribu fuit Manasse. quomodo ergo Phua et Gedeon fratres fuerunt, ut possit esse Phua patruus Abimelech, cuius patrui filius Thola succederet secundum istam narrationem ipsi Abimelech? potuerunt ergo Gedeon et Phua unam habere matrem, ex qua diuersis patribus nascerentur et fratres essent unius matris filii, non unius patris. solebant enim nubere feminae de aliis tribubus in alias tribus. unde et Saul, cum esset de tribu Beniamin, dedit filiam suam Dauid homini de tribu Iuda; et sacerdos Ioiade, utique homo de tribu Leui, duxit filiam Ioram regis, hominis de tribu Iuda. hinc factum est, ut Elizabeth et Maria cognatas in euangelio legamus, cum fuerit Elizabeth de filiabus Aaron. ex quo intellegitur de tribu Leui et filiabus Aaron aliquam nupsis.e in tribum Iuda. unde ita fieret inter ambas illa cognatio, ut domini caro non solum de regia uerum etiam de sacerdotali stirpe propagaretur.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.46","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.46"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.48","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.48"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}