{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.105-119","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.105-119","ref":"7.49.105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.105.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":297,"text":"huic nos rationi et considerationi non obsistimus. sed alia quaestio est de animo uouentis. alia de prouidentia dei qualicumque animo eius optime utentis. quamobrem si spiritus domini, qui factus est super Iephte, ut hoc uoueret omnino praecepit, quod quidem scriptura non aperuit, tamen, si hoc ille praecepit, cuius non licet iussa contemnere, non solum insipientia culpanda non est uerum etiam laudanda oboedientia est. hoc enim, etiam si se homo ipse interimat, quod utique humana uoluntate atque consilio facere nefas est, profecto intellegendum est oboedienter fieri potius quam sceleste. si diuinitus iussum est: de qua quaestione satis in primo libro de ciuitate dei disputauimus. si autem Iephte humanum secutus errorem humanum sacrificium uouendum putauit, eius quidem peccatum de unica filia iure punitum est — quod etiam ip:-:e uerbis suis satis uidetur ostendere. ubi ait: heu me, filia <mea>, inpedisti me; in offendiculum ulum facta es in oculis meis, discissis etiam uestimentis suis — uerum tamen etiam hic eius error habet aliquam laudem fidei. qua deum timuit, ut quod uouerat redderet, nec diuini in se iudicii sententiam declinauit, siue sperans deum prohibiturum, sicut fecit Abrahae, siue eius uoluntatem etiam non prohibentis intellectam facere potius quam contemnere statuens. Quamquam et hic merito quaeri potest utrum uerius intellegitur hoc deum nolle fieri et in eo potius deo. si non fieret, oboediretur, quoniam hoc se nolle et in Abrahae filio et in legitima prohibitione monstrauerat. uerum tamen si propterea Iephte non faceret, sibi potius in unica pepercisse quam dei uoluntatem secutus esse uideretur. magis ergo intellexit in eo, quod illi filia occurrit, ultorem deum iustaeque poenae se fideliter subdidit timens saeuiorem tamquam de tergiuersatione uindictam. credebat enim etiam bonae et uirginis animam filiae bene recipi, quod non se ipsa uouerat immolandam, sed uoto et uoluntati non restiterat patris et dei fuerat secuta iudicium.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.92-104","label":"7.49.92 to 7.49.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.92"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.120-135","label":"7.49.120 to 7.49.135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.120"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}