{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.157-168","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.157-168","ref":"7.49.157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.157.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":277,"text":"neque hoc fieri desinit usque nunc et deinceps, quousque ad eum confugiunt mali, ut iustificet inpios, qui ad eum conuertuntur, et discant iniqui uias eius. Iam illud, quod hi qui abiecerant Iephte — erat etiam Galaadites — conuersi sunt ad eum et quaesiuerunt eum, per quem liberarentur ab inimicis suis, quam clara praefiguratione significat, quod hi qui abiecerunt Christum ad eum rursus conuersi in illo reperiunt salutem! siue illi intellegantur, quos Petrus apostolus cum de ipso scelere arguisset, sicut in Actibus apostolorum legitur, et hortatus esset, ut ad eum . conuerterentur quem fuerant persecuti, conpuncti sunt corde et ab illo quem a se alienauerant desiderauerunt salutem — quid est autem liberari ab inimicis nisi a peccatis? sic enim illis ait: agite paenitentiam et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi; et remittentur uobis peccata uestra — siue illa potius significetur, quae in fine speratur uocatio gentis Israhel. magis quippe ipsa uidetur adparere in eo quod dicitur: et factum est post dies, quod utique post tempus significat; et per hoc insinuat non illud intellegendum quod recenti passione domini est, sed quod postea futurum est. quo uidetur etiam id pertinere, quod seniores Galaad uenerunt ad Iephte, ut per aetatem senilem posteriora et nouissima tempora accipienda sint. interpretatur autem Galaad \"Abiciens\" siue \"Reuelatio\". quorum utrumque satis apte huic rei congruit, quia primo dominum Christum abiecerunt eisque postea reuelabitur. Quod uero contra filios Ammon dux quaerebatur Iephte, quibus uictis liberarentur, qui eo duce aduersus illos bellare cupiebant, quoniam interpretatur Ammon \"Filius populi mei\" siue \"Populus maeroris\", profecto aut illi significantur inimici, qui ex ipsa gente perseuerantes in infidelitate praedicti sunt, aut omnino omnes gehennae praedestinati, ubi erit eis fletus et stridor dentium, tamquam populo maeroris.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.136-156","label":"7.49.136 to 7.49.156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.136"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.169-185","label":"7.49.169 to 7.49.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.169"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}