{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.44-53","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.44-53","ref":"7.49.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":317,"text":"ubi procul dubio nihil aliud quam hominem cogitauit; non tamen fortasse unicam filiam. quamquam illam in tanta paterna gloria quis posset anteire nisi forte uxor? nam quod non dixit \"quaecumque, sed quicumque exierit de ianuis domus meae\", solet scriptura masculinum genus pro quolibet sexu ponere; sicut de Abraham dictum est: surgens a mortuo, cum eius uxor mortua fuisset. Quia ergo de hoc uoto atque facto nihil uidetur scriptura iudicasse, sicut de Abraham, quando filium iussus obtulit, apertissime iudicauit. sed tantummodo scriptum reliquisse legentibus iudicandum, quemadmodum de facto Iudae filii Iacob, quando ad nurum quidem suam nesciens intrauit, uerum quantum in ipso fuerat fornicatus est, quia meretricem putauit, neque adprobauit hoc scriptura neque reprobauit, sed iustitia et dei lege consulta aestimandum pensandumque dimisit: quia ergo de isto Iephte facto in neutram partem sententiam scriptura dei protulit, ut noster intellectus in iudicando exerceretur, possemus iam dicere deo displicuisse tale uotum et ad illam perductum esse uindictam, ut patri potissimum filia unica occurreret — quod si sperasset atque noluisset, non continuo, ut eam uidit, scidisset uestimenta sua et dixisset: heu me, filia mea, inpedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis — deinde sexaginta dierum tam longa dilatione data filiae suae dominus eum ab unicae carissimae nece cum non prohibuerit, sicut prohibuit Abraham, donec perficiendo quod uouerat se ipsum percuteret orbitate grauissima, deum autem nequaquam hominis immolatione placaret; et ideo huiusce modi patri poenam fuisse retributam, ne inpunitum talis noti relinqueretur exemplum, ut aut magnum aliquid se uouere deo putarent homines. cum uictimas humanas uouerent et, quod est horribilius, filiorum, aut non uera, sed potius simulata eadem uota essent, cum uelut exemplo Abrahae sperarent qui uouissent deum prohibiturum talia uota conpleri: possemus, inquam, haec dicere, nisi ab ista sententia duo nos praecipue diuinarum scripturarum testimonia retardarent, ut hanc rem gestam et in libris tantae auctoritatis memoriae commendatam diligentius, quantum dominus adiuuat, et cautius perscrutemur, ne in ullam partem iudicium temerarium proferamus.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.33-43","label":"7.49.33 to 7.49.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.33"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.54-66","label":"7.49.54 to 7.49.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.54"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}