{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.81-91","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.81-91","ref":"7.49.81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.81.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":320,"text":"hoc tamen peccatum eius et mirabilis signi euidentia et magna uictoriae prosperitas liberationisque populi consecuta est. iam enim deus statuerat adflicto populo subuenire atque huius ducis, quem ad hoc opus adsumpserat. utebatur animo non solum fideli et pio uerum etiam subdeficiente et delinquente et ad praenuntianda quae uolebat et complenda quae dixerat. Non enim per istos tantum, qui etiam si peccauerunt, inter iustos tamen narrantur, sed etiam per ipsum Saulem omni modo reprobatum multa deus populo suo praestitit, in quem insiliuit etiam spiritus dei et prophetauit. non cum iuste ageret. sed cum in uirum sanctum Dauid innocentemque saeuiret. agit enim spiritus domini et per bonos et per malos et per scientes et per nescientes, quod agendum nouit et statuit: qui etiam per Caiphan, acerrimum domini persecutorem, nescientem quid dixerit insignem protulit prophetiam, quod oporteret Christum mori pro gente. quis enim egit nisi spiritus domini curans praenuntiare uentura, ut iudici Gedeon tentare uolenti dominum et non credenti quod ei fuerat per manum eius de salute populi iam locutus, hoc potissimum de uellere prius conpluto, postmodum sicco et de area primum sicca, postea rigata ueniret in mentem? ut, quod subdefecit a fide infirmitati eius delictoque deputetur; quod uero etiam tali eius animo ad hoc quod generi humano significari oportebat usus est deus, ad eius intellegatur misericordiam et mirabilem prouidentiam pertinere. Si quis autem dicit omnia scientem fecisse et dixisse Gedeon ex reuelatione prophetica, ut per eum signa talia monstrarentur, nec defecisse a fide et quod ei iam promiserat dominus credidisse, sed actione prophetica in uellere uoluisse tentare atque ita illius tentationem fuisse inculpabilem sicut dolum Iacob et illud quod domino ait: non irascatur indignatio tua in me, non ideo dixisse, quod iram eius timeret, sed quod eum confideret non irasci, cum ea faceret quae spiritu eius dictante facienda esse tamquam propheta sentiret: dicat, ut uidetur, dum modo illud, quod de facto ephud scriptura ipsa culpauit quodlibet significet non audeat excusare a peccato.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.67-80","label":"7.49.67 to 7.49.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.67"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.49.92-104","label":"7.49.92 to 7.49.104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.92"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}