{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestiones in Heptateuchum 7.52","citation":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.52","ref":"7.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestiones in Heptateuchum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074"},"verse":false,"words":142,"text":"Item quod ait eadem mulier dictum sibi esse ab angelo quoniam Nazaraeus dei erit puer a uentre usque ad diem mortis suae, non legitur ab angelo dictum. et quod legitur dictum: ipse incipiet saluum facere Israhel de manu Philistiim, non est a muliere commemoratum. itaque et aliquid non dixit, quod audiuit, et tamen nihil credei.da est dixisse, quod non audiuit, sed scripturam potius non omnia uerba angeli posuisse, cum ipsum mulieri loquentem insereret narrationi. ideo autem dictum est: a uentre usque ad diem mortis suae, quia Nazaraei dicebantur in lege, ad tempus qui uotum habebant, secundum ea quae scriptura per Moysen praeceperat. unde est hoc, quod huic iussum est, ut ferrum non ascenderet in caput eius et uinum et siceram non biberet. hoc enim tota uita sua obseruauit Samson, quod illi qui uocati sunt Nazaraei certis diebus obseruabant uouentes uotumque reddentes.","prev":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.51","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.51"},"next":{"citation":"Quaestiones in Heptateuchum 7.53","label":"Book 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.53"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}