{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 3-2","citation":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 3-2","ref":"3-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/3-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/3-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa073"},"verse":false,"words":108,"text":"III. [Ib. v, 14,] Quod Dominus dicit leproso mundato: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis; hic videtur approbare sacrifi;ium, quod per Moysen præceptum est, cum id non receperit Ecclesia. Quod ideo jussisse intelligi potest, quia nondum. esse cœperat sacrificium Sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim in passione obtulerat holocaustum suum, quo sacrificio confirmato in credentibus populis, templum ipsum eversum est, ubi illa sacrificia offerri solebant. Hoc autem factum est secundum prophetiam Danielis (Dan. IX, 27). Non enim oportebat auferri significantia sacr ificia, priusquan! illud quod significabatur confirmatum esset contestatione Apostolorum prædicantium, et fide credentium populorum.","prev":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 2-2","label":"Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/2-2"},"next":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 4","label":"Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/4"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}