{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 54.1-18","citation":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 54.1-18","ref":"54.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/54.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/54.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa073"},"verse":false,"words":311,"text":"Illam ergo fidem præsentissimæ veritatis plerisque non intelligentibus videri potest Dominus noster, discipulis suis non ad id quod petiverant respondisse. Cum enim dixissent Domino, Adauge nobis fidem, ait illis: « Si haberetis fidem tanquam granum sinapis, diceretis huic arbori moro, Eradicare et transplantare in marc, et obediret vobis. > Deinde sequitur: c Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi statim, Transi, recumbe; et non dicet ci, Para quod coenem, et præcinge te, et ministra mibi donec manducem et bibam, et post hæc tu manducabis et bibes? Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit qum sibi imperaverat? Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae præcepta sunt vobis, dicite: Servi supervacui sumus; quod debuimus facere fccimus. > Quid bacc pertineant ad id quod dictum est Domino, Adauge nobis fidem, difficile apparet, nisi intelligamus ex fide in Mem, id eat, ex fide ista in qua ministratur Doo, in illam fidem eos significasse transferri ubi fruantur Deo. Augebitur enim fides, cum primo verbis praedicantibus, deinde rebus apparentibus credetur. Sed illa contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno Dei regno tribuitur; summa vero quies illa, præmium ect justorum laborum, qui in Ecclesiæ ministratione peraguntur. Et ideo, quamvis in agro aret servus aut pascat, hoc est, in vita sæculari vel terrena vorset negotia, vel stultis bominibus tanquam pecoribus serviat; opus est ut post illos labores domum veniat, hoc est, Ecclesiæ societur; laboret etiam ibi min!strans Domino suo donec manducet et bibat (nam et esuriens ille quæsivit poma in arbore [Matth. XXI, 18,19], et a Samaritana aquam sitiens postulavit [Joan. IV, 7]): manducet ergo et bibat confessionem ct fidem gentium, ministrantibus, hoc est, evangelilantibus servis sais. Quo pertinet etiam illud quod de grano sinapis eis primo respondit, prius illos fidem habere debere prasenti vitae necessariam, qum minima videtur quamdiu thesaurus est in vasis fictilibus, sed vi maxima effervet et germinat.","prev":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 53","label":"Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/53"},"next":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 54.19-29","label":"54.19 to 54.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/54.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/54.19"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}