{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 55","citation":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/55.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa073"},"verse":false,"words":153,"text":"XL. [Ib. XVII, 42-19.] In decem leprosis quos Do. minus ita mundavit, cum ait, Ite, ostendite vos sacerdolibus, multa quaeri possunt quae merito quærentes movent. Non solum de numero quid sibi velint quod decem sunt, et quod unus ex illis solos gratias agit; hæc enim libere quæruntur, ut etiam nou investigata, vel nihil vel non multum impediant intentionem legentis: sed illa potius, cur cos ad sacerdotes miserit, ut cum irent mundarentur. Nullum enim eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit, invenitur misisse ad sacerdotes, nisi leprosos. Nam et illum a lepra mundaverat cui dixit: Vade, ostende te sacerdotibus, et offer pro te sacrificium quod prœcepit Moyses, in testimonium illis, ( Luc. v, 13, 14). Deinde qualis mundatio spiritualis possit intelligi eorum, quos ingratos exstitisse redarguit. Seeundum corpus. enim facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni: secundum significationem autem hujus miraculi conturbat considerantem, quomodo muudus dici possit ingratus.","prev":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 54.19-29","label":"54.19 to 54.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/54.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/54.19"},"next":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 56","label":"Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/56"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}