{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 56","citation":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/56.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa073"},"verse":false,"words":155,"text":"Quærendum igitur est quid ipsa lepra aignificet. Non enim sanati, sed mundati dicuntur qui ea caruerunt: coloris quippe vitium eat, non valetudinis aut integritatis sensuum atque membrorum. Leprosi ergo non absurde intelligi possunt, qui scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantia sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est qum non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permixta, in unadisputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore appareotia, significant lepram, tanquam veris falsisque co. lorum fucis humana corpora variantem atque maculantem. Ili autem tam viandi sunt Ecclesiæ, ut si fieri potest, longius remoti magno clamore Christum interpellent: sicut iSti decem steterunt a longe, et levaverunt vocem, dicentes: Jcsu prwceptor, miscrere nostri. Nam et quod præceptorem vocant, quo nomine nescio utrum quisquam Dominum interpellaverit pro medicina corporali, satis puto significare lepram falsam esse doctrinam, quam bonus præceptor abstergit.","prev":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 55","label":"Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/55"},"next":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 57","label":"Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/57"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}