{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 6","citation":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa073"},"verse":false,"words":449,"text":"VI. [Ib. III, 23-38.] Quid sibi velit quod septuaginta septem personæ secundum generationes, quas Lucas seculus est, inveniuntur, quæri potest. Nam et hujus numeri mentionem Dominus fecit, cum eum Petrus de dimiltendis peccatis fratris interrogasset. An enim, tion solum septies, sed septuagies septies esse dimittendum (Matth xvin, 22). Unde recte creditur commemoratione hujus numeri omnia peccata jussisse dimitti; quandoquidem ipse per quem peccata omnia dimissa sunt, septuagesima et septima generatione, secundum evangelistæ memorati testimonium, ad homines humaniter venire gnatus est. Convenientissitne autem, cum sit eliam aHia series generationum quam Matthæus explicat (Id. I, 1 17), hanc ille tenuit, qui baptizato Domino generationes ipsas per scptuaginta et septem personas sursum versus enulnerat. Nam et reditus est et tanquan ascensus ad Deum, cui post peccatorum abolitionem reconciliamur, expressus, cum sursum versus per illas generationes aacenditur. Et tuique pcr Baptismum fit omniumrei missio peccatorum, quae illo numcro significatur. Non enim in baptismo Domini ipsi Domino peccata dimissa sunt, sed ipsa ibi remissio peccatorum omnium, quae misericordia ejus et potestate donata est hominibus, per illum baptismum Domini et per illum numerum generationum consecrata atque signata est. Nec temere Dominus et frustra septuagesima et septima generatione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero aliquid latet, quod ad significationem pcrtineat omnium peccatorum. Hoc autem ih undenario et septenario considerandum est: qui numeri per se multiplicati, ad tantum perveniunt; nam undecies esseptem vel septies undecim, septuaginta et septem frunt. Undecim autem transgressionem denarii significant: ac si in dcuario perfectio beatitudinis significatur, unde est etiam illud, quod omnes conducti ad vineam, denario remunerantur (-, Id. XX, 2-10), quod fit cum septenaria creatura Trinitati Creatoris adjungitur; manifestum est quod transgressio denarii peccatum significat pcr superbiam plus aliquid habere cupientis, et integritatem perfectionemque amittentis. Hoc autum seplics propterea ducilnr, ut motu hominis facta significetur illa transgressio. Ternario cnim numero incorporea pars hominis significatur; unde est quod ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente jubemur diligere Deum (Deul. VI, 5, et Matth. XIII, 57): quaternario vero corpus; multis enim modis quadripartita invenitur natura corporis. Ex hisergo conjunctis homo cOnstans, non absurde septenario numero significatur. Motus autem in numeris non exprimitur, cum dicimus,Unum, duo, tria, quatuor, etc.; sed cum dicimus, Semel, bis, ter, quater: quapropter, ut dixi,non septem etundecim, sedseptiesundeciin, significatur transgressio, quæ motu facta est hominis peccantis, hoc est perfectionis suæ stabilitatem transgredientis cupiditate amplius aliquid habendi; ut tanto post per prophetam animæ diceretur, Sperabas, si a me discessi ses, aliquid amplius te habituram? Ex quo vitio superbiæ omnia peccata silvescunt: quæ tamen dimittuntur, cum septuagies septies ignoscendum esse admonemur (Matth. XVIII, 22), ut intelligamus nullum peccatum excipi, quod pœnitenti et veniam deprecanti per Ecclesiam, cujus personam Petrus gestat, non dimittatur.","prev":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 5","label":"Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/5"},"next":{"citation":"Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 7","label":"Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/7"},"credit":{"text":"Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}