{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regula ad Servos Dei 8","citation":"Augustine, Regula ad Servos Dei 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Regula ad Servos Dei","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa076a"},"verse":false,"words":267,"text":"Vestes vestras in unum babeatis, sub uno custode vel duobus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea lædantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unusquisque quod deposucrat, an aliud quod alter babuerat; dum tamen unicuique, prout cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse qui non ita vestiatur, sicut alius frater cjus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si sic vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod deposucratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur; sed. omnia opera vestra in commune fiant 2, majori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faccrelis propria. Charitas enim, de qua scriptum est, quod non quaerat quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto plus rem communem quam propriam vestram curavcritis, tafito vos amplius profecisse noveritis; ut in omnibus, quibus utitur transitura necessitas, superemineat quæ permanet charitas. Consequens ergo est ut eliam qui suis flliis, aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constituis, aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, noa occulte accipiatur; sed sit in potestate prapositi, ut in rem communem redactum, eui necessarium fuerit præbeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam cclavcrit, furti judicio condemnetur 2.","prev":{"citation":"Regula ad Servos Dei 7","label":"De fraterna correctione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/7"},"next":{"citation":"Regula ad Servos Dei 9","label":"De vestium lotione, de batneis, deque aliis curandis fratrum necessitatibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/regula-ad-servos-dei/9"},"credit":{"text":"Augustine, Regula ad Servos Dei, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa076a/stoa0040.stoa076a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}