{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Retractationum 1.1.8","citation":"Augustine, Retractationum 1.1.8","ref":"1.1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.1.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Retractationum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa077"},"verse":false,"words":177,"text":"alio loco, de animo cum agerem, dixi: securior rediturus in caelum. iturus autem quam rediturus dixissem securius propter eos, qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo . lapsos seu deiectos in corpora ista detrudi. sed ego propterea non dubitaui dicere, quia ita dixi in caelum, tamquam dicerem ad deum, qui eius est auctor et conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus. et in libro Ecclesiastae scriptum. est:_ spiritus reuertatur ad deum, qui dedit illum quod utique sic ,.. intellegendum est, ut non resistatur apostolo dicenti nondum natos nihil egisse boni aut mali. sine controuersia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi deus ipse est, qui eum non quidem de se ipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. nam quod adtinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singuli, nec tunc sciebam nec adhuc scio.","prev":{"citation":"Retractationum 1.1.7","label":"Book 1, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.1.7"},"next":{"citation":"Retractationum 1.1.9-10","label":"1.1.9 to 1.1.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/retractationum/1.1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/retractationum/1.1.9"},"credit":{"text":"Augustine, Retractationum, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa077/stoa0040.stoa077.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}